Genesis 10

etc. Benedictus duobus filiis Noe, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duae generationes sunt ortae: quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos. ALC. Sem, ut aestimant, Asiam; Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Minoris filii, de quo nati sunt septem filii, qui tenuerunt septentrionalem regionem a Tauro et Amano, montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero usque ad Gadira. Nomina vero locis et gentibus relinquentes, ex quibus plurima mutata, caetera permanent. Hi sunt Galatae, secundum Josephum, qui Latine Gallograeci dicuntur. Iberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur. Hic obtinuit terram quam Judaei postea possederunt, ejectis Chananaeis. . etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per haec per scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent,>in Hebraeo habetur et Qui ultra naturam coelum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor aedificandae turris quae tangeret coelum. vel secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, ALC. Id est, hominum oppressor et exstinctor, quos allexit ut turrem contra Deum construerent. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio. Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui aedificavit Ninivem, quae propter poenitentiam appellatur. . etc. HIERON. Exceptis Laabin, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur; et Chasluim, qui postea Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte dicimus, caeterae sex gentes nobis ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti. etc. Haec omnia ignorantur, vel quia deletae sunt gentes bello Aethiopico, vel quia ignoratur quae nomina nunc habeant. . De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Qui tamen quintus a filio Noe Sem. Utrum quia Hebraei dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebraeos dici tanquam Heberaeos, vel tanquam Abraaeos, merito quaeritur. Qui aedificavit Ninivem. . etc. Heber, a quo Hebraei, id est, Veri Hebraei sunt, qui de praesentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hae gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quae vocatur Geria. . .
Copyright information for VulgGlossa